Societas Latina

SOCIETAS LATINA est consociatio virorum mulierumque, quibus ipsa Latinitas atque speciatim eius usus vivus et verus maxime cordi est. SOCIETAS LATINA condita est anno 1976. Ad eius sodales fundatores pertinebant Prof. Dr Andreas Thierfelder, Prof. Dr Arius Nurus [Harry Schnur], Prof. Dr Chistianus Helfer, Prof. Andreas Fritsch, Dr Caelestis Eichenseer, Studiorum consiliarius superior Valtherus [Walter] Siewert, Thilo Leinenweber.
Hac SOCIETATE varia incepta sustentantur, cum scopus eius generalis sit in eo, ut lingua Latina atque cottidianus usus Latinus magis divulgetur. Cum eādem SOCIETATE etiam cohaeret «Domus editoria Societatis Latinae».
Praesidium:
Praeses: Prof. Dr. Christophorus Kugelmeier
Arcaria: D.rix Sigrides Albert
Inspector rerum nummariarum: Prof. Dr. Petrus Riemer