Seminaria
In Seminariis «Latinitatis vivae», quae regulariter bis in anno praebentur, participes ipsum usum activum linguae Latinae sive addiscunt sive exercent (sive utrumque). Talia autem seminaria pluribus emolumentis ditantur atque sunt et utilia et iucunda. Participes itaque, cum intra institutiones et extra easdem per totum diem Latine loquantur, omnimodo in hunc sermonem immergunt.
Themata autem, de quibus inter Seminaria agitur, sunt et hilaria et seria, et cottidiana et scientifica, et historica et hodierna. Sermo vero, qui adhibetur, necessario vere Latinus esse debet. Id quod inter institutiones addiscitur. Moderatrix horum seminariorum est D.rix Sigrides Albert, cui iam ex multis annis magna experientia his in rebus est.
Primum Seminarium anni 2025i exhibebitur in Archiabbatiā Ottiliensi [D-86941 St. Ottilien] in Bavariā Superiore inter Monacum [München] et Landsbergam [Landsberg/Lech] sitā. Ibīdem participes habitabunt in «domo exercitiorum» [Exerzitienhaus], in quo etiam institutiones fiunt.
Dies: 14.7.-19.7.2025
Alterum seminarium anni 2025i fiet in Abbatiae Theulegiensi hospitum domo Sanctae Liobae [Gästehaus St. Lioba, Benediktinerabtei St. Mauritius, D-66636 Tholey], qui locus in Saraviae parte septentrionali amoenissime situs est.
Dies: 10.8.-16.8.2025
Qui quaeve Seminarium quoddam participare velit, si tardissime quattuor septimanis ante initium Seminarii nomen det [vide Contactum].
Pro ipsa institutione unius septimanae 200.- euroni (studentibus 150.- euroni) solvendi sunt, quae pecunia mittatur ad computum nostrum (vide rubricam, quae est Contactus).
Summa vero pecuniaria pro pernoctatione atque cibis solvenda in ipsis locis administrationi domūs tradenda est.