Vox Latina

VOX LATINA est internationale independensque periodicum ex integro Latinum, quod quater in anno editur. Conditum est anno 1965 Monaci ab D.re Iohanne Werner atque D.re P.re Caelesti Eichenseer. Ad studiorum universitatem translatum est anno 1975. Caelestis Eichenseer ab initio usque ad mortem suam (2008) erat huius periodici praestantissimi scriptor primarius atque moderator. Subnotationis pretium annuum est triginta euronorum (30.- EUR), ad quod pretium accedunt auctarium vectigale atque expensae cursuales.
Fasciculus singularis constat oco semis euronis (8,50 EUR).
Subnotatio autem incohatur in initio alicuius anni et per se prolongatur, nisi satis mature eadem revocatur.
Speciminis exempla gratis mittuntur.
Periodici moderatix: D.rix Sigrides Albert
Exhibentur autem in singulis fasciculis VOCIS LATINAE symbolae, quibus de variis thematis agitur, praesertim tractantur themata haec: historia; philosophia; psychologia; quaestiones philologicae; aspectūs Latinitatis universalis; lexico-graphia Latina (generalis atque specialis); historia artium; ars picturalis, id est interpretatio imaginum; theoriae sociologicae; quaestiones scientiarum cultum civilem respicientium; historia religionis; problemata ad didacticam Latinam spectantia; auctores moderni eorumque opera et multo plura.